[87] EPISTOLA LXXXVII. HENRICUS GELDORPIUS IOANNI TIARA. Leoardiam. S. P. * * * Pro his omnibus, si liceret domicilium fovere eo loco, unde liceret quoties liberet Frisiam & Hollandiam prospicere, nihil esset quod damnaremus hanc fortunam. Hoc vero difficile nobis redditur Bruxellae, idque pene superstitione HOPPERI; cujus nimia scrupulositate libellus supplex, si diis placet, communicatus est inquisitori meo. Huic stratagemati bonus vir adjicit alia emblemata verborum, si noster sis, s i te purum putumque catholicum declares . Et similia quae Zelus aulicus suppeditat. Quod nisi fidem ei habuissem, fixissem profecto sedes etiam non interrogata aula; & inveneram qui hanc restitutionem nihili facerent. Nunc postquam caepi semel experiri caussam, non video qui eadem infecta, quidquam statuam. Sciscitatus eram & AGGAEI consilium. Ille ante annum semel atque iterum valde amanter respondit, postea adeo se ad tacendum contraxit, ut ne de vita quidem ejus hactenus audiverim. Inter caetera suadebat, si docendi satur essem, ut ad tempus recoquerem in otio mea studia, si loci taederet, ut commigrarem in terram Emdanam. Quod quidem consilium fortasse non improbassem, si fuissem secutus. Misera est fortuna nostra, quae in tanta messe stipendiorum cogimur hic torpescere. Sed sic nos beat bonus ( ut dixi) HOPPERUS. Utinam non & hoc mali accederet, quod omnium otiosorum hominum ineptiae nobis tribuuntur, & hoc credant, quos putes ipso Aristarcho nasutiores. Vellem paucis adnotasses, quid tibi visum sit de stratagemate in nos boni Praesidis Nitzeni, quid arriserit etiam D. SICKINGA. Scripsi pridem quod Imperator recusasset dare tributum Turcarum Principi. Hoc factum sequitur superbissima formula, qua barbarus nobis bellum reddit. Etiam is successit hoc anno patri, & tenetur instituto majorum instituere expeditionem in Christianos. Scriptum hic fertur inter confabulones lingua Germanica. Absque hoc de rebus Germaniae ne gru quidem. Superioribus diebus ostendit literas Comes Morsensis, quibus significabatur Genevam deditam Sabaudo. Sed famam secutum est silentium, quod pro bono omine haberi posset. Coloniae non requiescit pestis, sed pergit aggredi divitum domos. Intellexi Episcopo Coloniensi tandem a Pontifice concessum esse pallium, hac conditione, ut juraret in verba Concilii Tridentini; hoc uno crederet quatuor concilia majora, ut vocant, perfecte contineri. Recusaverat ille diu consultisque Duce Clivensi & Comite Moriensi, videbatur potius abdicaturus se, quam hoc facturus. Verum CASSANDER misso scripto ostendit rationes, quibus posset etiam salva conscientia subscribere. Rumor late spargitur, simul facti execrabilis & inopinati, ut loquuntur. Multum nocent istiusmodi cubiculares larvae suis moderationibus; multos deturbant de recto gradu, cum ipsi ambulare nesciant. Perrepunt in admirationem passim Franciscanismo quodam novo, & macies pro sanctimonia est, latibulum pro sapientia. Vale. DIALOGUS EPITHALAMICUS, Auctore, ut perhibent, GELDORPIO, Scholae Duysburgensis Moderatore. ALBINUS & BALBINUS. ALB. Quid hic Balbinus desidet? BALB. Atqui non desideo, o Praeclare, sed omnibus ingenii nervis in sacrarum literarum studiis jampridem versor. ALB. Audisti igitur huc propediem ex Helicone ad nuptias profecturum sacrum novem Musarum chorum? BALB. Ad nuptias? Quas quaeso? Nihil minus. ALB. THEODORO ab ... CATHARINA MERCATORIA nubit, quorum parentes cum Sponso sacri Musarum coetus fidelissimi semper fuerunt mystae. In utriusque itaque parentis honorem sanctissimae virgines novem Musarum exsultissimus chorus has nuptias cohonestare statuit. BALB. Quem chorum? Quas Musas mihi praedicas? ALB. Audisti ( ni fallor) aliquando Apollinis & novem Musarum cum Gratiis nomina & numina? BALB. Egone? Quis illa mihi tandem aperuisset unquam? ALB. Ista nimirum quae hic penes te conspicio cum libris & codicibus multis volumina. BALB. Totos annos viginti versandis trivi tam sacris quam profanis autoribus, neque unquam mihi usu venit ut inciderim in Autorem eum, qui mihi vel nomen vel numen, vel numerum Musarum ostenderet. ALB. Bona verba. BALB. Imo bona verba sunt, quae vera sunt, audio nihilominus passim multos nescio quid corvicari de bonis artibus, de politioribus disciplinis, Graecis, Haebraicisque literis, sed plane quid sint didici nunquam. Neque in his meis libris omnibus de illis ne Gry quidem. ALB. Ecquid igitur hic in sinu tuo nunc libri habes? BALB. Inspice. ALB. Scotus est. Equidem non miror, adhuc hunc cum tali lectione totum desidere in tenebris. BALB. Quid ais? ALB. Nihil est, o Praeclare, tussiebam; sed quaeso te bona fide, hoc mihi tandem expedi, quamdiu hujus te auctoris detinuit lectio. BALB. Annos plurimos, imo nullus est fere dies, quin tractatum in eo aliquem pervolvam, & quamvis alios ex hisce pervolvere non desinam, in hoc tamen praecipui mei studii consistit ratio. ALB. Non miror itaque, si tibi nunquam Musarum nomen aut numen affulserit. Quum hic tamen tantam librorum copiam conspicer, puto te inter hos, Poëtas, Historicos, & Oratores pervolvere. BALB. Imo ex illis ajunt, tanquam fonte manasse horum temporum haereses, a quibus nostri ordinis viri debent esse quam alienissimi. Quare hactenus a talibus libris & inquinamentis omnino illibatum beneficio DEI me detinui. ALB. Beneficio Diaboli. BALB. Quid ais. ALB. Licet ne tandem mihi quid hic librorum habeas inspicere? BALB. Quid ni, sacri sunt cum prophanis aliquot, sed utilissimis. ALB. Augustinum ais, Hieronymum, Chrysostomum, Theophilactum, Bedam & similes. BALB. Minime gentium, talium audivi subinde nomen, sed lectionem gustavi nunquam. ALB. Quid igitur boni genii hic librorum habes? Professione cum sis Theologus. BALB. En tibi. ALB. Video, imo jam dixi Scotum esse hunc. BALB. Aspice caeteros. ALB. Hic tres libri sunt, Primi titulus, Malogranatum vitiorum, Biga Salutis, Pontofla Decretorum. DEUM atque hominum fidem! Quid hic video! BALB. Quid ais? Sunt ne utiles? Perge quaeso. ALB. Quid hoc est? Decretum Universitatis Parisiensis super gorgiasitate mulierum ad placitum, & ad finem Olcot cum Mammetrecto. Ha, ha, he. BALB. Quid rides? ALB. Quid rideam? Pergamus. BALB. En tibi. ALB. Quid hoc est? BALB. Lege titulum. ALB. Ars honeste petandi in societate, per Mag. Ortuinum. Item in fine addita est Utilis admodum tractatio de Brodeorum usu, honestate chopinandi per Sylvestrem Prioratem Iacobinum. Item in calce additus Bricot de differentiis sopparum. Quis bonus genius tibi hos libros comparavit? BALB. Non bonus genius, sed bona pecunia. Perge, hoc volumen plus quam septem aureis coronatis constitit. ALB. Reverendi Patris & Fratris Lubini Provincialis Bavardiae de coquendis Lardonibus libri tres. BALB. Additi sunt & alii complusculi. ALB. Pasquilli doctoris Marmorei de Capreolis, cum Cardoneta comedendis tempore Paschali ab Ecclesia interdicto. BALB. Puto adhuc alium addi insignem tractatum, de optimate Triparum auctore Beda. ALB. Ita est: & militaris disciplinae hic quoque libros video. Stratagemata Francacheri. Fractoxinus de militari cum figuris Trinoti. Item de usu & militate escorchandi equos, & equas auctore Mag. nostro de Quebec. BALB. Perge modo, nondum pervenimus ad Theologicos. ALB. Imo jam hic mihi unum bene magnum volumen habeo. Magistri nostri Rhostocostotambedamensis de Mostarda post prandium servienda libri quatuordecim Apostillati per Mag. Vautrillonis. BALB. Ille Theologicus non est, sed animi gratia legi solet a Magistris nostris, quoties feriis disputationibus fessi ad suum vinum Cos redeunt hilares. Sed illic Theologicum habes. ALB. Sanctae Thomae fortasse catenam auream. BALB. Nequaquam. ALB. Quaestio subtilissima, utrum Chymaera in vacuo bombinans, possit comedere secundas intentiones, & fuit debatata per decem hebdomadas in Concilio Tridentino. Item, Bandacini Episcopi de Emulgentiarum profectibus Aeneades novem, cum privilegio Papali ad triennium, & postea non. Quid libri est hoc de Emulgentiarum profectibus? BALB. Puto haberi Indulgentiarum. ALB. Recte dicis, erravi. Sed pergamus. Verum quid hoc libri est? video enim isthic laminis aereis armatum unum & minio lasurioque pictum. BALB. Ita est, inspice. ALB. Marsorii Baccalarii cubantis Roma de petandis, mascarandisque Cardinalium mulis. Item de Calcaribus removendis Decades undecim per Mag. Albericam de Rosata, Ejusdem de castrametandis Monachorum & Monacharum crinibus libri tres, tum commentariis Mag. Nugonis de Mostarda . Item Tractatus utilissimus magistri nostri Fripesauleris de Grabbalationibus horarum Canonicarum libri quadraginta, nunc primum in lucem editi cum Quodlibeticis Mag. Cacardi. Quis unquam gothus, aut Vandalus hujusmodi invexit & titulos & nomina! Arbitror ipsam barbariem viribus omnibus suis inferiorem, quam ut ea unquam quiverit fingere. BALB. Quid ais? ALB. Equidem totus sum in pervolvenda tua tam sumptuosa Bibliotheca. BALB. Credo. Sed quid tibi hoc libri sapit? ALB. Cullibutarium confratriarum incerto autore. Item, Poltronismus rerum Italicarum. Item, Callibastratorium Cappardiae, Auctore Mag. Iacobo Hooghstrato Haereticometra. Pudet profecto tantarum ineptiarum. Dii boni quam multa bona ingenia horum monstruosorum voluminum lectioni intenta misere periere? BALB. En tibi. ALB. Quid hoc erit? Antipericatametraparbenpedamphicribationes merdicantium liripipii Sorbonici moralisationes per Mag. Lupoldum cum Commentatione Tartareti de modo cacandi. Adjunctae sunt his quoque Tarcabalitiones Doctorum Coloniensium adversus Reuchlyn. BALB. Ille utilissimus meo judicio liber, ignus est quem omnes boni Christiani legant. Sed quid ille? ALB. Regulae de Al Alis longum, cum sacco per civitatem, autore Cofrado Knyph: cui adjunctus est liber aureus de ferocia diaboli cognomento Grypgrau, qui habet multum ad faciendum per omnes Papales Provincias, latinum bene crassum, & porcinum. Unde quaeso nactus es has elegantias? BALB. Illos libros ante annos quinque pro singulari munere mihi dedit Venerabilis Dominus Ioannes de Cacstro, &, ne ego pro tanto munere viderer ingratus, dedi vicissim illi librum Conformitatum Sancti Francisci cum IESU CHRISTO. ALB. Ioannes Birobrodius de terribilitate excommunicationis, liber acephalus. Ingeniositas invocandi diabolos & diabolas per Mag. Guingolphum, Antidotum animae, cum cacatorio medicorum. Item Oratio Sutoris adversus quendam qui vocaverat eum Fripponatorem & quod Fripponatores non sunt damnati ab Ecclesia. BALB. Quid hic? ALB. Meclinus Coccajus de patria diabolorum. Item Iustinianus de Cagotis tollendis & Griphiarios Gripirios nominandos, Advocatos, Evenquatos, Procuratores, Plucketores, Item Duerwaerderos, Duerjageros, & pro Substitutis Supetutos, & pro Suffraganeo Salverganeum, pro Wynbiscopos Wynbiscopos esse dicendos. Ha, ha, he. Ridenda ac deridenda cum exoticis illis titulis sordida vocabula. Poenitet, pigetque tam stultam & noxiam librorum censere supellectilem. BALB. Noxiam ais? ALB. Imo nocentissimam, quibus implicitus tu tot jam annis surdus & caecus, nihil audire, nihil cernere potes, quod cum vera pietate est, & eruditione conjunctum. BALB. Agedum, quid faciam ALBINE? ALB. Ex animo omnibus his abjectis cum studio libris me sequeris, faxo ut his nuptiis visis, auditisque Musis ex Balbino mecum Albinus fias, nam oculorum, & aurium verus genuinusque tibi periit sensus, neque necesse tibi erit ad hanc facultatem abire hinc longius. Continuo enim hic sese sistent cum EPITHALAMIO Musae. BALB. Illud mihi prorsus novum est. Musas, inquis, viderem, quum vix te videam? ALB. Neque id mirum, impedimento siquidem tibi est tuus Scotus. BALB. Quid ita? ALB. Quia tam diu quam illum in sinu retines, tenebris te involvis, abjecto itaque eo statim tibi illucescere incipiet veritas. BALB. Ecce illic est, abeat vel hinc in malam crucem, qui me tanta cruce cruciavit hactenus. Euge ALBINE, jam clarius multo te, quam antea consuevi, aspicio. Quid hoc sibi vult? ALB. Hoc nimirum est, & efficit infulsus hic & tibi exerratus Scotus, sed est quod adhuc te remoretur. BALB. Quid illud est; ,ALB. Vestitus hic exuendus est, pannosus, lacer & sordidus. Quod illi nomen est; BALB. Superstitio. ALB. Scoto nimirum conveniens, exue. BALB. Illic est. Sed quid libris his fiet; quo illos mittam; ALB. Vulcano consecra proque his omnibus ac cipe & serva, & ama hunc tibi. BALB. Quid libri est; ALB. Lege, jam opinor rediisse tibi oculos. BALB. Novum IESU CHRISTI Testamentum. ALB. Tu homo aetate tam grandis in literis versatus, Sacerdos, & Theologus hunc nunquam versasti codicem? BALB. Sane nunquam. ALB. Christianus opinor esse & dici postulas. BALB. Quidni? ALB. Quid igitur hactenus abs te factum? Christianus in tot libris, CHRISTI nunquam, nusquam audisti verbum, aut pervolvisti regulam? Franciscanus Francisci quotidie, Dominicanus Dominici non negligit, & tu Christianus CHRISTI nunquam attigisti Canonem. BALB. Euge quam praepostere & indigne istud a me factum est, polliceor deinceps meliora. At at quam cultum, quam venustum isthic virginum coetum conspicor, quam suaviter inter se modulantur. ALB. Hic cum tribus Gratiis Musarum sacratissimus chorus. Ecce quantus ammodo in oculis tuis splendor emicuit & auribus quoque audiendi sensus suppetit. Atqui eccas jam nos adeunt •χαιρετε τριοποθητοι θεαι•. MUS. •και συ μαλα χαιρε φιλομουσε• BALBINUM quem isthic nobis adducis, illum peractis hisce nuptiarum solenniis , sacris nostris investiemus, tantum adsit, audiat, & discat, & si quid poterit, in hac solennitate hilarem, modestum, & docilem praebeat. |